라틴어 문장 검색

non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1206)
"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
"medere, quaeso, carnifex, tantis malis, concide, carpe fomitem peccaminum, fac ut resecto debilis carnis situ dolore ab omni mens supersit libera nec gestet ultra quod tyrannus amputet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1201)
ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra esse sinent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:13)
tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:8)
quid brevi fortes iaculamur aevo multa?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 163)
ne te longis ambagibus ultra quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, immoritur studiis et amore senescit habendi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 752)
venit vilissima rerum hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra callidus ut soleat umeris portare viator.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:2)
' nil ultra quaero plebeius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:10)
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:3)
qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 65:6)
denique κακόζηλον vocatur, quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 119:3)
nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 179:7)
ultra non decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 260:2)
nihil ergo acquirere volet orator ultra quam satis erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION