라틴어 문장 검색

Quod vero ad eius e Francia dimissionem, nolebat eam interpretari acsi fraudes Perkini Gallis suboluisset, aut propter neglectum aliquem, sed contra hoc pro signo certo astruebat eum pro viro aliquo magno habitum fuisse, quoniam caussae eius destitutio et desertio revera tanti erat ut si quis recte animadvertat, pacem confecisset, immolando scilicet principis innocentis et calamitosi fortunas utilitati et ambitioni duorum potentium monarcharum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:17)
Nec erat qui cogeret ad bibendum, quoniam sic rex statuerat omnibus praepositis domus suae, ut facerent secundum uniuscuiusque voluntatem.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장8)
Ut pote cum vetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium4)
Vt pote cum uetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et uulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 2:2)
Res poscere videtur, quoniam iterum in mentionem incidimus viri saepius memorandi, ut vitam studiaque eius, et quali fortuna sit usus, paucis repetam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장1)
Hoc enim a materia est, quoniam hic usus est fumo materia ad occidendum, ut alius gladio alius veneno:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:3)
et sese medium iniecit moritvrus in agmen] [et] bene Coroebum non suadentem pugnam, ut supra, fecit, sed mox pugnantem, quoniam sponsam rapi videbat, in cuius causa pugnandum potius fuerat, quam loquendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4083)
quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장2)
quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 60:6)
Quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam, sed ita expedire, ut turpe non sit, ex altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 66:2)
Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras, equidem concessero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:4)
de Oppio bene curasti quod ei de d_c_c_c_ exposuisti idque, quoniam Philotimum habes, perfice et cognosce rationem et ut agam planius, si me amas, prius quam proficiscaris effice.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 4 6:4)
sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis, mihi σκάφοσ unum erit quod a Pompeio gubernabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 10:1)
sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti, poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 24 4:5)
id quoniam adsequi non possum, tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 6 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION