라틴어 문장 검색

"vacua et plana omnia dicas infra ventriculum et tenui distantia rima."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III39)
ergo duos post si libuit menses neglectum adhibere clientem, tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V10)
Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant et vacuo clusoque sonant fora sola theatro, atque a plebeis longe Megalesia, tristes personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI32)
sed nigrum flavo crinem abscondente galero intravit calidum veteri centone lupanar et cellam vacuam atque suam;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI55)
ossa vides rerum vacuis exucta medullis;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII40)
pauca licet portes argenti vascula puri nocte iter ingressus, gladium centumque timebis et motae ad lunam trepidans harundinis umbram cantabit vacuus coram latrone viator.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X6)
huius qui trahitur praetextam sumere mavis, an Fidenarum Gabiorumque esse potestas et de mensura ius dicere, vasa minora frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X42)
Sed si cuncta vides simili fora plena querella, si decies lectis diversa parte tabellis vana super vacui dicunt chirographa ligni, arguit ipsorum quos littera geminaque princeps sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, ten, o delicias!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII52)
unde tibi frontem libertatemque parentis, cum facias peiora senex vacuumque cerebro iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV16)
"tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV9)
post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus, membra aliena fame lacerabant, esse parati et sua.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV38)
quam paene vacuam, metu Caesar ingressus consulem se ipse fecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 21:2)
Quod super est, vacuas auris animumque sagacem semotum a curis adhibe veram ad rationem, ne mea dona tibi studio disposta fideli, intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 2:1)
at contra gravius plus in se corporis esse dedicat et multo vacui minus intus habere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:18)
sin intactile erit, nulla de parte quod ullam rem prohibere queat per se transire meantem, scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION