라틴어 문장 검색

Excitabat eos magnitudo, varietas multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio consecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 15:1)
Quid enim quis aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem magnitudinem ac difficultatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 16:3)
quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate moderanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:2)
Quid ergo interest aut qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:2)
physica ista ipsa et mathematica et quae paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur, inlustrari autem oratione si quis istas ipsas artis velit, ad oratoris ei confugiendum est facultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 61:3)
qui cum diceret esse quandam prudentiam, quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus atque omni abundans doctrina et quadam incredibili varietate rerum atque copia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 85:2)
Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri - , non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:1)
Neque enim, si multitudo litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos hoc, quod quaerimus, omittemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:2)
quod item in centumvirali iudicio certatum esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio atque inlustratum est a patrono?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 177:2)
Ac si iam placet omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum iucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed ut aliena libasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 218:1)
Quid admirabilius quam res splendore inlustrata verborum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 34:5)
nam illud tertium, quod et a Crasso tactum est et, ut audio, [ille] ipse Aristoteles, qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus est, minus est tamen necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 43:2)
sed iste ipse Caelius neque distinxit historiam varietate colorum neque verborum conlocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit illud opus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 54:4)
'Minime mirum,' inquit Antonius 'si ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:1)
qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION