라틴어 문장 검색

Si in balineum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장9)
aut si manibus quis in febre et acuto morbo vel insania pulmonisve dolore vel capitis in veste floccos legit fimbriasve deducit, vel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장18)
Huius autem rei causa continere aeger sub veste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장34)
At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger videtur, leviter sub veste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장37)
Ubi utrumlibet factum est, multa veste operiendus est, et collocandus ut dormiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장29)
Item maturius veste multa tegendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장4)
Super haec vero, quo minus corpus insudet, levi veste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장11)
deinde calido oleo implere, veste velare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장30)
quidam super prunam eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장63)
Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique veste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장40)
interdum enim fit, sed raro, ut quicquid abscedit, velamento suo includatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장8)
deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum velamento suo eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장11)
Hactenus propria utrique testiculo velamenta et auxilia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장12)
. . . satisque velamenti supra latitudo plagae praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장11)
dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas vocant (quod velamentum infantis intus fuit), iisque ultimis adprehensis venulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a volva, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION