라틴어 문장 검색

Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:3)
Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:3)
Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:3)
veluti navigantibus ad aliquod sidus derigendus est cursus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:4)
Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 16:1)
Deinceps quae multa et varia sunt, in nos tela deriguntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 5:4)
Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 10:2)
Ab hac divina contemplatione abductum animum in sordida et humilia pertraximus, ut avaritiae serviret, ut relicto mundo terminisque eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et quaereret, quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 9:3)
consuetudo illam civitatis, quae numquam in eodem diu stetit, versat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 13:2)
Possum autem superior esse, si derexero eo omne, quod disco.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 33:8)
Haec Graecae consuetudini data sint, nos ad illa potius aures derigamus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 16:1)
reputemus omnes quos ob infandas manus quaesitor urna Gnosius versat reos, vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.
(세네카, 아가멤논 1:7)
Non sic Libycis syrtibus aequor furit alternos volvere fluctus, non Euxini turget ab imis commota vadis unda nivali vicina polo, ubi caeruleis immunis aquis lucida versat plaustra Bootes, ut praecipites regum casus Fortuna rotat.
(세네카, 아가멤논 2:4)
Regina Danaum et inclitum Ledae genus, quid tacita versas quidve consilii impotens tumido feroces impetus animo geris?
(세네카, 아가멤논 3:12)
et licuit dolos versare ut ipsi fraude sua caderent Pelasgi.
(세네카, 아가멤논 11:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION