라틴어 문장 검색

versat manus improba furtum thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora et mentem timor altus habet, ne forte gravatum excutiat gremium secreti conscius auri:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:16)
mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat atque in praeterita se totus imagine versat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:17)
Ecce recurrentes qua versat fluctus arenas, discolor attrita calculus exit humo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:4)
Dum scrutatur singula, Cervi quoque alta conspicatur cornua;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.18)
Dum naribus scrutantur escam in stercore, Citati non respondent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.3)
Ixion quod versari narratur rota, Volubilem Fortunam iactari docet.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.1)
Scrutare tu causas - potes enim -, quae tantum miraculum efficiunt:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 11:1)
sunt enim ut in castris sic etiam in litteris nostris, plures cultu pagano quos cinctos et armatos, et quidem ardentissimo ingenio, diligenter scrutatus invenies.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 6:2)
Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur Strata, neque in lecto pallia nostra sedent, Et vacuus somno noctem, quam longa, peregi, Lassaque versati corporis ossa dolent?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 21)
haeserunt tenues in corde sagittae, Et possessa ferus pectora versat Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 25)
Ille placet versatque domum neque verbera sentit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 223)
turpis et agricolae, qui vomere semper adunco et gravibus rastris sub Iove versat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:536)
nec cava vesanis ictibus aera sonant, at sic inter nos medio versantur in usu, se tamen inter nos ut latuisse velint.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 84:1)
hic tibi versandus tenor est, cum libera dantur
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 107:4)
incertus pectora versat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 149:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION