라틴어 문장 검색

Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime amministrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:1)
sed precor hoc donum cum libertate recenti adicias, si vera manet reverentia nostri.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:67)
Sed sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:2)
arcades ambo non re vera Arcades - nam apud Mantuam res agitur - , sed sic periti, ut eos Arcades putares:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 42)
aut vere altam segetem esse, non paleis tantum inanem, sed gravem frumento:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 964)
probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:2)
Nec ii, qui dicunt inmutabilia esse, quae futura sint, nec posse verum futurum convertere in falsum, fati necessitatem confirmant, sed verborum vim interpretantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 30:1)
Auli filius vero ita se gerit ut eius consulatus non consulatus sit sed Magni nostri .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 8:6)
sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 6 5:5)
sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:1)
Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:7)
* Duplex est igitur ratio veri reperiendi non in is solum, quae mala, sed in is etiam, quae bona videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:1)
Alioquin inclusa omnia, praeter translationem e vicinia ambientium, participabunt etiam ambientium motus veros, et sublata illa translatione non vere quiescent, sed tanquam quiescentia solummodo spectabuntur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:6)
quae omnia vera esse sciet, si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 284:3)
cultu vero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION