라틴어 문장 검색

Tecta vero, quibus et frigorum vis pelleretur et calorum molestiae sedarentur, unde aut initio generi humano dari potuissent aut postea subveniri, si aut vi tempestatis aut terrae motu aut vetustate cecidissent, nisi communis vita ab hominibus harum rerum auxilia petere didicisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 17:1)
Quorum autem prima aetas propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignoratione versatur, ii, simul ac iuvenes esse coeperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis debent contendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:1)
Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, in primisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, praeterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris, vectigalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 112:1)
a quibus natum est id, quod iam contritum est vetustate, proverbium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:7)
nam, sive quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum libris et in xii tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem vitamque declarant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:2)
Iam illa non longam orationem desiderant, quam ob rem existimem publica quoque iura, quae sunt propria civitatis atque imperi, tum monumenta rerum gestarum et vetustatis exempla oratori nota esse debere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 201:1)
Haec Rutilius valde vituperabat et huic humilitati dicebat vel exsilium fuisse vel mortem ante- ponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:4)
tum autem quod amore patriae censes nos nostrorum maiorum inventa nosse debere, non vides veteres leges aut ipsas sua vetustate consenuisse aut novis legibus esse sublatas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 247:1)
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:1)
sunt enim expertes imperii, consilii publici, iudicii delectorum iudicum, quae familiarum vetustatibus aut pecuniis ponderantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:5)
Nam neque ullum ingenium tantum extitisse dicebat, ut, quem res nulla fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia conlata in unum tantum posse uno tempore providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu ac vetustate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 3:2)
Nostra vero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed iam evanescentem vetustate, non modo eam coloribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:1)
ut enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:10)
etsi ipsa sors contemnenda non est, si [et] auctoritatem habet vetustatis, ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 52:5)
Quae est igitur ista calliditas res vetustate robustas calumniando velle pervertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION