라틴어 문장 검색

Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:2)
Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 81:1)
Male cum illo actum est, quod gelatus est sanguis ac paulatim frigore inducto venarum vigor constitit ?
(세네카, De Providentia, book 1 33:2)
aliquando vectatio iterque et mutata regio vigorem dabunt convictusque et liberalior potio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:3)
Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quicquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam, sub iugum mittit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:1)
vix adhuc certa est fides vitalis aurae, torpet acies luminum hebetesque visus vix diem insuetum ferunt.
(세네카, Hercules Furens 9:41)
hoc restat unum, pronubam thalamo feram ut ipsa pinum postque sacrificas preces caedam dicatis victimas altaribus, per viscera ipsa quaere supplicio viam, si vivis, anime, si quid antiqui tibi remanet vigoris;
(세네카, 메데아 1:11)
Quaecumque mentis agitat intentus vigor, ea per quietem sacer et arcanus refert veloxque sensus.
(세네카, 옥타비아 11:15)
vere florifero virens reparabit herbas, spiritus puros dabit vitalis aura, veniet et silvis decor;
(세네카, 오이디푸스 7:54)
non idem vigor, non ora tinguens nitida purpureus rubor;
(세네카, 파이드라 5:8)
"o Latii sopite vigor, tua moenia ridet insidiis cessisse suis:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 26)
"qui vigor in pedibus!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 72)
tuberosum est utrumque musculis prominentibus latus, in succinctis regnat vigor ilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:5)
his additur quod munere dei tibi congruit aevi corporis animi vigor integer;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 2:1)
sed gnara dolorum Invidia infelix animi vitalia vidit laedendique vias.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati33)

SEARCH

MENU NAVIGATION