라틴어 문장 검색

Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
Fragmentum quod vile putas et inutile lignum, Haec fuit ignoti prima carina maris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIX1)
vilius esurio.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII5)
Formosissima quae fuere vel sunt, Sed vilissima quae fuere vel sunt, O quam te fieri, Catulla, vellem Formosam minus aut magis pudicam!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIV1)
Quattuor inscripti portabant vile cadaver, Accipit infelix qualia mille rogus;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXV5)
Appetitur posito vilis oliva lupo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI3)
Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales, Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro, Succurrit nobis ingens onerosaque turba, In qua se primum quisque meumque putat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LV1)
Dat tibi securos vilis tegeticula somnos, Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII2)
Vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX4)
Trita quidem nobis togula est vilisque vetusque:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, C2)
Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIII2)
Odisse, quam donare, vilius constat.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIII2)
Boletos et aprum si tamquam vilia ponis Et non esse putas haec mea vota, volo:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII1)
Instructam vili vendis, Amoene, domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI7)
Sed gemmis vilibus usus inest:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION