라틴어 문장 검색

Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a Velitris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 140:1)
apparatum eo anno bellum est, exercitus propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 227:1)
ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 232:1)
eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum novi coloni adscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 320:1)
Veliterni coloni gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 373:2)
in agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem antiquae frequentiae Velitrae receperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 210:1)
et Antium nova colonia missa, cum eo ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni vellent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 211:1)
ceterum non posse dissimulare aegre pati civitatem Samnitium quod Fregellas ex Volscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus, coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam coloni eorum Fregellas appellent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 325:1)
cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis terroris colonis iniectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 221:1)
Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 320:1)
ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 350:1)
eoque ira processit ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 365:1)
vicit tamen sententia ut mitterentur coloni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 367:1)
sed triumviros creavere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius P. Decius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 407:2)
Albam in Aequos sex milia colonorum scripta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION