라틴어 문장 검색

Cur enim relicta uirtute uitia sectantur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:24)
Inscitiane bonorum — Sed quid eneruatius ignorantiae caecitate?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:25)
Sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari uitio nequeunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:27)
An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:28)
euenit igitur ut quem transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:8)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
Cedat inscitiae nubilus error,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 21:1)
Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas, quid aegritudo quam uitia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:5)
Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:19)
— Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:21)
Extrema uero est seruitus cum uitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:11)
Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:12)
Nec uitia igitur nec uirtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:5)
quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:6)
Auersamini igitur uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum subleuate, humiles preces in excelsa porrigite.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION