라틴어 문장 검색

verum illis quidem gratulemur sine labor, sine ratione, sine disciplina disertis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 184:1)
illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 323:1)
nam si laudandi ac vituperandi officium in parte tertia , in quo genere versari videbimur, cum querimur, consolamur, mitigamus, concitamus, terremus, confirmamus, praecipimus, obscure dicta interpretamur, narramus, deprecamur, gratias agimus, gratulamur, , , describimus, mandamus, renuntiamus, optamus, opinamur, plurima alia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 50:1)
praeterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 54:3)
hortandi, dehortandi, laudandi, vituperandi, accusandi, defendendi, , quod ἐξεταστικόν dicit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 56:2)
ceterae species in haec tria incident genera, nec invenietur ex his ulla, in qua non laudare ac vituperare, suadere ac dissuadere, intendere quid vel depellere . illa quoque sunt communia, conciliare, narrare, docere, augere, minuere, concitandis componendisve adfectibus animos audientium .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 62:2)
nisi forte laudare, quae constet esse honesta, et vituperare, quae ex confesso sint turpia, non est oratoris officium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:3)
interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur aut vituperetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 211:1)
tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 216:3)
quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 126:1)
intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 122:1)
quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 325:3)
quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:3)
quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:2)
reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION