라틴어 문장 검색

et haec breviter scienda regula est, quia omnia nomina monosyllaba Graeca, quae in Latinum sermonem transeunt, tertiae sunt tantum declinationis et tam Latine quam Graece declinari possunt, ut Tros Trois et Troos, Pan Panis et Panos, ut Arcadici dictum Panos de more Lycaei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2328)
alii quia deficit lingua Latina participio praesenti passivo praesens activum positum volunt, ut volventia plaustra et siliqua quassante quae quassetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2345)
cytherea omnia quae apud Graecos ει diphthongon habent apud Latinos in e productum convertuntur, ut *κυθέρεια Cytherea, *αἰνείασ Aeneas, *μήδεια Medea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2577)
annorum cum ad Italiam pervenisset et, sicut historia habet, cognito quod Veneris filius, Troia profugus fatis iuvantibus ad Italiam venisset, ab Latino susceptus esset, filiam eius Lavinam duxit uxorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2593)
quo dolore Turnus rex Rutulorum, qui ante Laviniam sperabat uxorem, et Latino et Aeneae bellum indixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2594)
sed primo proelio Latinus est interemptus, secundo vero Aeneas Turnum occidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2595)
quidam ideo bis annos ternos memorasse tradunt, ut tres annos solum Aeneam regnaturum significaret, quod cum Latino alios tres annos regnasse dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2654)
* * * dicit Latinum ex Vlixe et Circe editum de nomine sororis suae mortuae Romen civitatem appellasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27327)
in melius] εἰσ το` κρεῖττον. et est Latinior elocutio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2812)
hoc autem solum huiusce modi verbum in Latino invenitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3573)
aphaeresis ergo sermonem fecit Latinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 43017)
idem Varro de lingua Latina ad Ciceronem in aedibus locus patulus relinquebatur sub divo, qui si non erat relictus et contectus erat, appellabatur testudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50510)
ceterum si sit in proprio nomine dichronos, ut omnes Latinae sunt, propriorum nominum abutemur licentia, ut in artibus lectum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5357)
praeterea sceptrum ilione bene offert munera apta personis, sicut etiam Latino in septimo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6531)
ergo his aligerum dictis adfatvr amorem Latini deum ipsum 'Cupidinem' vocant, hoc quod facit 'amorem'. sed hic imitatus est Graecos, qui uno nomine utrumque significant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6632)

SEARCH

MENU NAVIGATION