라틴어 문장 검색

dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 119:2)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad icto ademptum restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 166:2)
libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria civibusque, non pro dominis pugnent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 299:2)
Consul Romanus nec promovit aciem nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:3)
inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnis corporis partes hinc quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 353:1)
in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, si annonam, inquit, veterem volunt, ius pristinum reddant patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 376:1)
si Volscis ager redderetur, posse agi de pace;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 425:2)
quid attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 448:2)
redditur responsum immaturam rem agi, nondum tempus pugnae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 500:1)
ire fortes, ire felices iubent, inceptis eventus pares reddere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 547:1)
admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 677:1)
ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos transnavit et cum reddita esset, a Porsenna honorifice remissa equestri statua donata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha15)
tum imperatori exercituique honos suus redditus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 111:4)
alterum Nautius contra Sabinos duxit castrisque ad Eretum positis, per expeditiones parvas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam vastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello fines Romani viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 279:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION