라틴어 문장 검색

tum intelleges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:1)
intellegendum est igitur nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem extimescendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:1)
Appium quidem veterem illum, qui caecus annos multos fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu nec privato nec publico muneri defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:5)
ergo hi in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque item nos in is linguis quas non intellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:4)
Quibus intellectis, manifestum est quod areae temporibus tum maxime fiunt proportionales, ubi vis tertia, manentibus viribus caeteris, fit minima;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 50:28)
Cave tamen intellexeris particulas finitas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 24:8)
Sed quibus Principia posita satis intellecta non fuerint, ij vim consequentiarum minimè percipient, neque praejudicia deponent quibus à multis retro annis insueverunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:6)
Libri primi & ipsius Corollaria, intellexi veritatem Propositionis de qua hic agitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 35:6)
Alius particulas tam leves quam graves dari posse existimat, & materiam caudarum levitare, perque levitatem suam à Sole ascendere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:3)
scholās Cratippī vix intellegō et librī philosophōrum frīgidī sunt.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa42)
nōn diūtius Athēnīs manēbō, schōlās audiēns quās intellegere vix possum.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle3)
Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:7)
Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:6)
. . . Rursus in memoriam revocatus iniuriae Ascylte inquam intellego nobis convenire non posse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:6)
Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et stertere tanquam olim dormientes coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION