라틴어 문장 검색

ibi ab legatis - seu fossam fodiens palae innixus seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus - salute data in vicem redditaque rogatus ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque satin salve?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 286:1)
Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega invito ad patres rettulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 351:1)
decimo die ius populo singuli reddebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 355:1)
nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 385:1)
Claudium ut comitiorum quae decemviris creandis decemvir ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam esse utrum in unum annum creati sint, an donec leges quae deessent perferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 435:1)
improbum consilium serum, ut debuit, fuit, et iam commeatu sumpto profectus Verginius prima vigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequiquam litterae redduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 500:1)
circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 503:1)
et leniter agentibus responsum non redditur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 541:2)
hostes medium inter bina castra spatium acie instructa complebant, provocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 661:2)
quod ubi consul sensit, reddit inlatum antea terrorem instructaque acie ultro hostem lacessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 663:1)
tribuni vobis amissa reddent ac restituent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 753:2)
itaque ad bella ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis plebes est, si conubiis redditis unam hanc civitatem tandem facitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 59:1)
praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator vendidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 312:2)
iussoque magistro equitum abdicare se magistratu ipse deinde abdicat die sexto decimo reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 375:1)
non aestatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit, quae nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit, ut cum confecta labore volneribus postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria, velut fenore accepta, multiplicia rei publicae reddant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 117:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION