라틴어 문장 검색

et sane habet in istis quod sibi plaudat.
(아풀레이우스, 변명 72:5)
tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit.
(아풀레이우스, 변명 73:19)
homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.
(아풀레이우스, 변명 73:21)
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcircone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla?
(아풀레이우스, 변명 77:3)
ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit.
(아풀레이우스, 변명 77:8)
num aliquid horum putares idcirco, quod illa dixisset?
(아풀레이우스, 변명 77:14)
nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis hoc repugnat:
(아풀레이우스, 변명 78:7)
Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret.
(아풀레이우스, 변명 80:1)
bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit;
(아풀레이우스, 변명 82:8)
bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis.
(아풀레이우스, 변명 82:9)
tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla impertita mora subneruiasti.
(아풀레이우스, 변명 82:10)
miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.
(아풀레이우스, 변명 84:10)
neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset;
(아풀레이우스, 변명 85:15)
miror tamen, quod tu a uilla tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere.
(아풀레이우스, 변명 86:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION