라틴어 문장 검색

nam interim pigritiam emendandi faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:2)
nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tanquam recentes fetus blandiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 198:1)
ita illi caelum novum fuit, ut omnis eius eloquentia contineri tecto ac parietibus videretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 219:2)
sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 266:1)
cum illuc venero atque altae moenia Romae, deponam et morabor et novum rursus exordium faciam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 185:2)
tamen haec novi iudicii nova forma terret oculos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 197:2)
sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi aliqui pedes, ad quos gestus , ut sit unus motus novum crimen, alter C. Caesar, tertius et ante hanc diem, quartus non auditum, deinde propinquus meus, et ad te, et Quintus Tubero, et detulit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 255:2)
ut puta novum crimen, C. Caesar, habet per se fine quendam , quia sequitur coniunctio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 257:2)
in primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum veterum, tum etiam novorum, adeo ut non ea modo, quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque cotidie aguntur, debeat nosse, verum ne ea quidem, quae sunt a clarioribus poetis ficta, negligere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 98:1)
neque enim, si quis Achillis gloriam bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt, Tyrtaei.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 274:1)
neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere, non aliunde maiores opes, honores, amicitias, laudem praesentem, futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset, ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui a se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 276:2)
Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장20)
Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장2)
Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장8)
Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnis amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION