라틴어 문장 검색

si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 402:2)
nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam adversus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi ut pulsi patria non restituti in eam viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 413:4)
Claudi, apud vos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 422:2)
ego certe, cum ea quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 424:2)
Romae principio eius anni, cum de provinciis consulum et praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 456:1)
Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus - is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione - petebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 470:2)
Censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 486:1)
coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 498:2)
et simul L. Valerio suffragabatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 500:2)
multos, qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 504:1)
paucos post dies L. Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis et Celtiberis triumphavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 509:1)
censores M. Porcius et L. Valerius metu mixta expectatione senatum legerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 510:1)
moverunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 510:2)
inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 513:1)
eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION