라틴어 문장 검색

Quamquam poetis furere concessum est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 11:2)
Vides quam ratum habere debeam, quod libertus meus meis moribus gessit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 6:3)
Quae omnia huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos studia mores fama, suprema denique hominum iudicia constringant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 7:1)
Est Cornelius Minicianus, ornamentum regionis meae seu dignitate seu moribus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 2:1)
ex quo coniectari potest, quia reis moris est summittere capillum, recisos meorum capillos depulsi quod imminebat periculi signum fuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 14:3)
Cur enim non ego quoque poetice cum poeta?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 5:2)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
Falsum est nimirum quod creditur vulgo, testamenta hominum speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior apparuerit morte quam vita.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 1:1)
alii contra hoc ipsum laudibus ferunt, quod sit frustratus improbas spes hominum, quos sic decipi pro moribus temporum est.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:3)
Addunt etiam non fuisse ei liberum alio testamento mori:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:4)
Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:2)
Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio examinare, in primis tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:1)
Non fere quisquam in senatu fuit, qui non me complecteretur exoscularetur certatimque laude cumularet, quod intermissum iam diu morem in publicum consulendi susceptis propriis simultatibus reduxissem;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:1)
Summam te voluptatem percepisse ex isto copiosissimo genere venandi non miror, cum historicorum more scribas numerum iniri non potuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 1:1)
'At enim alia condicio oratorum, alia poetarum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION