라틴어 문장 검색

Alioquin in turbam tibi a te recedendum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 7:6)
Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:7)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
sunt aliqua parum salubria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 6:5)
Ideo de Diogene nec minus de aliis Cynicis, qui libertate promiscua usi sunt et obvios monuerunt, dubitari solet, an hoc facere debuerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 1:3)
diluitur eius auctoritas nec habet apud eos satis ponderis, quos posset minus obsolefacta corrigere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:2)
Ad summam sapiens eris, si cluseris aures, quibus ceram parum est obdere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:1)
Rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minusque sibi vinci ac strigare permiserint, adprobabo et clamabo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 4:5)
Laborem si non recuses, parum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 6:8)
Nec recuso, quo minus singula membra, dummodo in ipso homine, consideres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 5:4)
Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:4)
Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus convenire;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 11:1)
Multorum, quia inbecilla sunt, latent vitia, non minus ausura, cum illis vires suae placuerint, quam illa, quae iam felicitas aperuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 3:3)
alioquin si ad vetera revocas, nemo non inde est, ante quod nihil est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:4)
nunc parum mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non legerim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION