라틴어 문장 검색

Quam turpe et illud, ut non aliter afficiatur quis erga amicum, quam erga se ipsum, cum unusquisque de se humilia, sublimia sentire debeat de amico.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:16)
Quocirca cum vita animae corporis sit multo praestantior, hoc omnino negandum censemus amico, quod mortem inferat animae, quod nihil aliud est quam peccatum, quod Deum separat ab anima, animam a vita.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:24)
Invitus certe recedo, cras profecto cum se tempus obtulerit rediturus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:33)
Nam cum amicus tui consors sit animi, cuius spiritui tuum coniungas et applices, et ita misceas ut unum fieri velis ex duobus;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:2)
Cum vera amicitia nisi inter bonos esse non possit, qui nihil contra fidem vel bonos mores velle possint aut facere;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:7)
At cum stulto diu servare amicitiam quis non credat impossibile?
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:33)
Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:40)
Unde non parum obstupuimus, quod cum tu, ut nos mutuo loquimur, nihil velis vel modicum praeterire, quod velit ipse;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:45)
et ubi utriusque voluntas non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi suam frangere voluntatem;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:53)
Sed cum prior ille iam in fata concesserit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:56)
Hinc est quod impiissimus Achitophel parricidae consentiens, cum ei patris consilium prodidisset (II Reg.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:29)
Cum enim magnus amicitiae fructus sit securitas qua te credis et committis amico;
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:2)
Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:6)
Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
Turpe enim nimis est cum eo huiusmodi gerere bellum, cum quo familiariter vixeris.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION