라틴어 문장 검색

scriptores autem narrare putaret asellofabellam surdo.
(호라티우스의 두번째 편지, 186)
Sed ueluti tractata notam labemque remittunt attramenta, fere scriptores carmine foedosplendida facta linunt.
(호라티우스의 두번째 편지, 1102)
Nil moror officium quod me grauat, ac neque fictoin peius uoltu proponi cereus usquam nec praue factis decorari uersibus opto,ne rubeam pingui donatus munere et unacum scriptore meo capsa porrectus opertadeferar in uicum uendentem tus et odoreset piper et quicquid chartis amicitur ineptis.
(호라티우스의 두번째 편지, 1110)
Forte sub hoc tempus castellum euertere praetornescio quod cupiens hortari coepit eundem uerbis quae timido quoque possent addere mentem;
(호라티우스의 두번째 편지, 220)
hic ego, rerumfluctibus in mediis et tempestatibus urbis, uerba lyrae motura sonum conectere digner?
(호라티우스의 두번째 편지, 251)
audebit, quaecumque parum splendoris habebuntet sine pondere erunt et honore indigna ferentur,uerba mouere loco, quamuis inuita recedantet uersentur adhuc inter penetralia Vestae;
(호라티우스의 두번째 편지, 267)
Praetulerim scriptor delirus inersque uideri,dum mea delectent mala me uel denique fallant,quam sapere et ringi.
(호라티우스의 두번째 편지, 272)
' Nimirum sapere est abiectis utile nugis,et tempestiuum pueris concedere ludum,ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.
(호라티우스의 두번째 편지, 276)
ne me Crispini scrinia lippi conpilasse putes, verbum non amplius addam.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장70)
huic si muttonis verbis mala tanta videntidiceret haec animus 'quid vis tibi?
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장37)
cum prorepserunt primis animalia terris,mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porropugnabant armis, quae post fabricaverat usus,donec verba, quibus voces sensusque notarent,nominaque invenere;
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장63)
idcirco quidam comoedia necne poema esset, quaesivere, quod acer spiritus ac visnec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certodiffert sermoni, sermo merus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장27)
ergonon satis est puris versum perscribere verbis,quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장30)
his, ego quae nunc,olim quae scripsit Lucilius, eripias sitempora certa modosque, et quod prius ordine verbum estposterius facias praeponens ultima primis,non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra belli ferratos postis portasque refregit',invenias etiam disiecti membra poetae.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장31)
est brevitate opus, ut currat sententia neu seinpediat verbis lassas onerantibus auris, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,defendente vicem modo rhetoris atque poetae,interdum urbani, parcentis viribus atqueextenuantis eas consulto.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION