라틴어 문장 검색

quam excusationem cum tribuni qui diem dixerant non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset et, quibus ius sententiae de se dicendae et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 662:1)
Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 719:2)
hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 751:1)
quid si gratuita pax esset plus adimi ei potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 752:1)
Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 752:2)
, collega eius, Gallograecos, Tolostobogios et Tectosagos et Trocmos, qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra Taurum montem non apparerent, vicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha5)
hac die inquit quirites, Carthaginem vici, et prosequente populo Capitolium escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha17)
C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 11:1)
tum conquisita cum intentiore cura arma et omnia adempta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 14:3)
subacti scis Appenninum omnibus,tum transmontanos adortus - in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius - omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 19:1)
in Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 23:1)
permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit Athamaniae et Amynandro bellum inferret, et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 250:1)
inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 253:1)
si suum munus qui dedissent adimere velint, scire cedendum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 299:1)
ea quoque ipsa vos mihi, Q. Caecili, paucos ante dies ademistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 317:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION