라틴어 문장 검색

hic me quondam, ut inter amicos ioca, Phoebum vocabat ipse a nobis vatis Odrysii nomine acceptus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:2)
et tamen nullus sic amicus, qui posset effugere convicium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:10)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)
dictio mea, quod mihi sufficit, placet amicis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 5:3)
nec citra iustum ista conicio, quandoquidem mortalium mentibus vis haec naturalitus inest, ut, si quid perperam fiat, minus indulgeant plus amici.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 2:2)
non enim iustum est, ut censor incipias cum severitate discutere quod non potuit amicus cum serietate dictare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:5)
Date et aera fistulata, Satyris amica nudis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:23)
nihil enim est durius, quam cum praesentes amici dividuntur communione langoris;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 1:2)
Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)
accedunt iuxta, et magis indubitata magisque Scyros erat placidique super Tritonia custos litoris, egressi numen venerantur amicae Aetolusque Ithacusque deae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:11)
Orabat laniata genas et pectore nudo caeruleis obstabat equis, sed rector aquarum invitat curru dictisque ita mulcet amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권34)
fragor undique notus tollitur, et thyrsos iterum vibrabat Achilles, ante tamen dubiam verbis solatus amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권268)
"fertur in Hectorea, si talia credimus, Ida electus formae certamina solvere pastor sollicitas tenuisse deas nec torva Minervae ora nec aetherii sociam rectoris amico lumine, sed solam nimium vidisse Dionen."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권25)
sed amicus ignovit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr7)
iam flendi expleta voluptas iamque preces fessus non indignans amicas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus9)

SEARCH

MENU NAVIGATION