라틴어 문장 검색

Et insigniter Africanus apud Neronem de morte matris, rogant te, Caesar, Galliae tuae, ut felicitatem tuam fortiter feras.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 198:4)
optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est - nam ipsis eius utar exemplis - castratam morte Africani rem , et stercus curiae Glauciam) ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne . quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:2)
nam et carminum auctores, pallida mors aequo pulsat pede tabernas, et pallentesque morbi tristisque senectus, et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 246:2)
sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem (quemadmodum a Xenophonte traditur) Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit Ennius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 83:1)
equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 132:1)
ego in universum neque oratoris puto esse unquam praevaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 133:1)
cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam , et ille dixisset, se vero non exspectare:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 222:2)
narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 50:1)
serranum consummari mors immatura non est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 90:2)
imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:4)
quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 176:2)
cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 57:1)
quod probavit morte quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 23:2)
nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 34:2)
et fortis qui metus doloris, mortis, superstitionis nulla ratione purgaverit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION