라틴어 문장 검색

At nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장3)
Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
Ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장9)
Cui Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negauerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장2)
Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissimam incepto bello pauci impediuerant caeci auaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장4)
quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장48)
Quis nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장64)
Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장70)
Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장81)
Ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed uti libido cuiusque erat, capite censos plerosque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장2)
ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciendi animum alio vertit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장3)
Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quiuit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed cateruatim, uti quosque fors conglobauerat, in nostros incurrunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장7)
Dein crebris ignibus factis plerumque noctis barbari more suo laetari, exultare, strepere vocibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장7)
Illud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 1:1)
temperetur vita inter bonos mores et publicos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION