라틴어 문장 검색

senatus decrevit, ut in octo legiones parem numerum tribunorum consules et populus crearent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 245:1)
quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 260:1)
vos quae scripsero senatui ac vobis, iis modo credite et cavete rumores credulitate vestra alatis, quorum auctor nemo extabit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 261:1)
Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 300:1)
eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 9:2)
senatus forte in curia erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 17:1)
senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 21:1)
ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 28:1)
tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum vocatos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 29:1)
responsum ab senatu esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 32:3)
Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 87:2)
ut, cum propriae simultatis nulla causa cum civitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset, coniectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 101:1)
quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga quam in manu gerebat circumscripsit regem ac priusquam hoc circulo excedas inquit redde responsum, senatui quod referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 125:1)
obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset, faciam inquit quod censet senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 126:1)
Antiochi legati referentes omni victoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, visam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 136:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION