라틴어 문장 검색

cede unus omnibus et patere te vinci consilio ut maturius bello vincas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 247:2)
quod si, id quod di omen avertant, nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis cum vincemur, quam nunc cum vincimus dat nemo?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 160:2)
quanto satius esse vel socios obsidione eximere vel victam iam semel classem iterum vincere et totam maris possessionem hosti eripere, quam desertis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 305:1)
valde enim turpe est, ut, quem non vincit homo, vincat libido et obruatur vino, qui non vincitur ferro.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 7:2)
"aut enim uinco et iudicio dimittor, aut uincor et pacto absoluor, ex quo non debeo mercedem, si hanc primam causam fuero penes iudices uictus."
(아풀레이우스, 플로리다 18:33)
vel ira deorum, si vincar, vel gloria, si vicero:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4438)
deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt, efferunt se laetitia, victi debilitantur animosque demittunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 57:6)
non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 9:2)
victi sumus igitur aut, si vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 3:7)
qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 2:2)
an omnis tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere laborant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 4:9)
est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur, cui in turba par esse non possum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 11:2)
Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 13:4)
nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 12:2)
vincit nos fortuna, nisi tota vincitur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 79:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION