라틴어 문장 검색

nullis vulneribus pervia membra sunt:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:15)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
vincere quod parat iam victum est - quota pars vulnere concidit?
(세네카, Hercules Oetaeus 2:18)
pariter cuncta a deflere iuvat nec plura dedit pectora Tellus ut digna sonent verbera fatis, me vel Sipylum flebile saxum fingite, superi, vel in Eridani ponite ripis, ubi maesta sonat Phaetontiadum silva sororum;
(세네카, Hercules Oetaeus 3:5)
incurrit, errat, sistit, in voltus dolor processit omnis, pectori paene infimo nihil est relictum;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:7)
non capit pectus minas, quid excutis telluris extremae sinus orbemque versas?
(세네카, Hercules Oetaeus 4:18)
omnes in isto pectore invenies feras quas timeat;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:20)
Pectoris sani parum aestus, alumna, comprime et flammas doma;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:29)
tamen per ipsas fulget aerumnas decor nihilque ab illa casus et fatum grave nisi regna traxit, hic meum pectus timor.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:35)
tum longum ferens harundo vulnus tenuit haerentem fugam mortemque fixit.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:31)
iam quaerens diem, tabum fluente volneris dextra excipit traditque nobis ungulae insertum suae, quam forte saeva sciderat avolsam manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:33)
amare discat coniugem, si quas decor Ioles inussit pectori Herculeo faces, extingue totas, perbibat formam mei.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:7)
urit miserum gloria pectus;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:14)
aurea rumpunt tecta quietem vigilesque trahit purpura noctes, o si pateant pectora ditum!
(세네카, Hercules Oetaeus 10:25)
pectora pauper secura gerit.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION