라틴어 문장 검색

a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:3)
aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi, aut ne haec quidem qui illa nescient.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 13:2)
immo vero et haec qui illa non poterunt, et qui Graeca poterunt non contemnent sua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 13:4)
quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 13:5)
an quia delectat Ennius Pacuvius Accius multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarum - quanto magis philosophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophoclem Euripidem sic hi Platonem imitentur Aristotelem Theophrastum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 13:6)
Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 15:1)
in qua quod inchoatum est neque progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:4)
illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:3)
sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant - dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 30:6)
quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:2)
sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:4)
quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:9)
ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:8)
et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque versetur, et materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 35:1)
quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION