라틴어 문장 검색

sed a deo tantum rationem habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:2)
Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:5)
Sed quo modo idem dicitis non omnia deos persequi, idem voltis a diis inmortalibus hominibus dispertiri ac dividi somnia (idcirco haec tecum, quia vestra est de somniorum veritate sententia), atque idem etiam vota suscipi dicitis oportere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:7)
Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 2:2)
Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati tuae esset aptissimum et auctoritati meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 6:1)
Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae velint esse, de officio nihil queant dicere, neque ulla officii praecepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 8:2)
sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se accommodat paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:3)
Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 22:1)
Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam vimque divisimus, primus ille, qui in veri cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:1)
Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:1)
Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna esse iusto homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut reddere depositum, facere promissum quaeque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum et non servare fit iustum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 42:1)
Atque in re publica maxime conservanda sunt iura belli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 46:1)
nollem Corinthum, sed credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:2)
Totius autem iniustitiae nulla capitalior quam eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:6)
Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis, iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio provocati facere debemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION