라틴어 문장 검색

sed quid duces et principes nominem, cum legiones scribat Cato saepe alacris in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:1)
qui cum a Mida captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:8)
Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae constat ex enumeratione humanorum malorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:2)
quod vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 3:2)
sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:4)
Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:1)
de maxumis autem rebus nihil fere intermisimus postea nec disputare nec scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:4)
quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum, reprendere Chrysippum solebat laudantem Euripideum carmen illud:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 59:3)
aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris, quos de re publica scripsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:4)
post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:1)
- num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas iratum Accium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:7)
fortis vir in sua re p. cognitus quae de iuvenum amore scribit Alcaeus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:3)
placere enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis virtutem ad beate vivendum se ipsa esse contentam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 1:2)
quem, ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem ferunt venisse, eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse quaedam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:3)
dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse neque tamen beatissimam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION