라틴어 문장 검색

quod ex ipso tractatu magis ac magis necessarium intellego.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A 3:2)
Provinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 18 2:2)
Hos interim, sicut inveneram, in ministerio eius relinquendos existimavi, praesertim cum ad frumentum comparandum iret in Paphlagoniam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 272)
eosdem rursus a re publica pasci otiosos inutile, non pasci etiam periculosum existimabam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:2)
modo ne existimes breuius esse ab urbe mitti, cum ex Graecia etiam ad nos uenire soliti sint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 40 3:4)
Haec ego in posterum circumcidenda existimavi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 3:2)
quem tibi qualem acceperam misi, quamvis intellegerem pleraque ex illo ad id, de quo quaeritur, non pertinere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 47 2:2)
Ex illo enim et mensuram beneficii tui penitus intellego, cum tam plenam indulgentiam cum tota domo mea experiar, cui referre gratiam parem ne audeo quidem, quamvis maxime possim.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 51 2:1)
Itaque ad vota confugio deosque precor, ut iis, quae in me assidue confers, non indignus existimer.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 51 2:2)
Qui a Iulio Basso in perpetuum relegatus est, cum per biennium agendi facultatem habuerit, si existimat se iniuria relegatum, neque id fecerit atque in provincia morari perseverarit, vinctus mitti ad praefectos praetorii mei debet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 57 2:1)
EDICTUM DIVI NERVAE Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa felicitas temporum edicit, nec exspectandus est in iis bonus princeps, quibus illum intellegi satis est, cum hoc sibi civium meorum spondere possit vel non admonita persuasio, me securitatem omnium quieti meae praetulisse, ut et nova beneficia conferrem et ante me concessa servarem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 6:1)
Nolo existimet quisquam, quod alio principe vel privatim vel publice consecutus ideo saltem a me rescindi, ut potius mihi debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 9:1)
In qua ego auditis constitutionibus principum, quia nihil inveniebam aut proprium aut universale, quod ad Bithynos referretur, consulendum te existimavi, quid observari velles;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 2:1)
Haec in notitiam tuam perferenda existimavi, quia proxime scripseram petisse Lycormam, ut legationem, si qua venisset a Bosporo, usque in adventum suum retinerem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 67 2:1)
Quod in notitiam tuam perferendum existimavi ob hoc maxime, ut dispiceres quid eligere debeam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 75 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION