라틴어 문장 검색

Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque tueamur, quodam modo naturali iure praescriptum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:10)
et quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:1)
quamque defendet ipse, eam rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem, si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:7)
eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:1)
ille autem qui se sententia legis et voluntate defendet in consilio atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne deverticula peccatis darentur atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 1:1)
Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur, si verbis legum ac non sententiis pareatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 1:2)
Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:2)
Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:3)
Deinde est efficiendum, ut alterius scripti sententiam alterius verba defendamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 3:2)
Ita quae modo de scripto sententiaque praecepimus, eadem huc omnia transferemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 3:3)
Nempe ab iis, qui haec disciplinis informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:10)
Quae est enim istorum oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico iure et moribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:3)
Nescio, Africane, cur ita memoriae proditum sit, Socratem omnem istam disputationem reiecisse et tantum de vita et de moribus solitum esse quaerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 26:2)
Atque horum trium generum quodvis, si teneat illud vinclum, quod primum homines inter se rei publicae societate devinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum est, sed tolerabile tamen, ut aliud alio possit esse praestantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 69:5)
sin id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos minus barbaros quam Romanos puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION