라틴어 문장 검색

Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 21:2)
Eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:9)
Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:3)
Ingenii vis praeceptis alitur et crescit novasque persuasiones adicit innatis et depravata corrigit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 30:3)
Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:6)
Quid incredibile, quid novum evenit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 22:2)
detrahetur tibi haec circumiecta, novissimum velamentum tui, cutis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 25:3)
Nunc tibi non est novum separari ab eo, cuius ante pars fueris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:1)
Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 15:1)
Novissima damnatio est sub gravissimis nominibus impleta:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 28:1)
Si animo complecti volueris illius imaginem temporis, videbis illinc plebem et omne erectum ad res novas vulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quicquid erat in civitate sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et Catonem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 31:1)
in collibus arentibus sine ullis victi exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit, vides honorem et notam posse contemni:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:2)
Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 3:1)
Nihil novi - nec enim novis malis remedia quaeruntur - sed hoc primum, ut tecum ipse dispicias, quid sit necessarium, quid supervacuum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 11:2)
O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas milite provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION