라틴어 문장 검색

Credebam vitiis aegram gentilibus urbem iam satis antiqui pepulisse pericula morbi nec quidquam restare mali, postquam medicina principis inmodicos sedarat in arce dolores, sed quoniam renovata lues turbare salutem temptat Romulidum, patris inploranda medella est, ne sinat antiquo Romam squalere veterno neve togas procerum fumoque et sanguine tingui.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권22)
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
num melius Saturnus avos rexisse Latinos creditur, edictis qui talibus informavit agrestes animos et barbara corda virorum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권35)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
et, si Rhea sacram lascivi Martis amore lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva, crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem moribus infamem, conpressa virgine per vim se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus obicere auderet turpi miseraeque puellae, haec Italos induxit avos vel fama vel error, Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, utque Palatinis Capitolia condita saxis signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent, cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum accirent proceres Erycino e vertice signum, utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida, Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권68)
post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem cernuat ora senex barbatus et oscula figit cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum, inmotasque rotas et flecti nescia lora aut ornat redimita rosis aut ture vaporat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권107)
"horrificos quos prodigialia cogunt credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto victima visceribus multa inter vina vorandis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권143)
sum plane temerarius, qui noctis mihi conscius quam vitae in tenebris ago, puppem credere fluctibus tanti non timeam viri;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr10)
Hactenus et veterum cunabula prima deorum et causas quibus error hebes conflatus in orbe est diximus, et nostro Romam iam credere Christo;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 21)
sed facilis fidei via provocat omnipotentem credere qui bona non tantum praesentia donat, sed ventura etiam longisque intermina saeclis promittit, ne totus eam resolutus inane in nihilum pereamque brevem post luminis usum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 235)
"crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 281)
Romam dico viros, quos mentem credimus urbis, non genium, cuius frustra simulatur imago, quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum, cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis adsignare suos genios perque omnia membra urbis perque locos geniorum milia multa fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2159)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
traduxit alumnos maiestas infida locos, et creditur istis numinibus quae transfugio meruere sacrari!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2179)
Christo iam tunc venienti, crede, parata via est, quam dudum publica nostrae pacis amicitia struxit moderamine Romae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2216)

SEARCH

MENU NAVIGATION