라틴어 문장 검색

dictator postquam Romam venit, C. Sempronium Blaesum legatum, quem ad Capuam habuerat, in Etruriam provinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni praetoris, quem, ut Capuae exercituique suo praeesset, litteris excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 77:1)
ex captivis comperta iis fere congruentia quae in litteris fuerant M. Valerii Messallae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 99:1)
post paucos dies consecutus Fabius, qui et conlegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem, dum ipse Tarentum oppugnaret - ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quod fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore - ,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 182:2)
Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 187:1)
postero die armati ornatique ad edictum aderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 209:1)
is certior litteris sororis factus de nova consuetudine advenae locupletis atque inter popularis tam honorati, spem nactus per sororem quolibet inpelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 238:1)
inde duos Metapontinos cum litteris principum eius civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos inpunita iis priora fore, si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 260:1)
Fabius vera quae adferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 261:1)
ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 423:3)
paulo ante hic nuntius consulis Salapiam venerat quam litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae, se nocte quae diem illum secutura esset Salapiam venturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 424:1)
ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 439:1)
hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 441:1)
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)
confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 559:1)
auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae ab L. Porcio praetore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 578:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION