라틴어 문장 검색

et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 516:2)
nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut fusos agentem hostes et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi volnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 519:1)
duorum consulum cognita ora accendunt militum animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:2)
et Manlius consul revectus in castra ad omnes portas milite opposito hostibus viam clauserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:1)
neque immemor eius, quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 529:1)
res publica et milite illic et pecunia vacet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 539:2)
Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 545:1)
ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem recepto pristino animo in futura proelia id certamen fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 569:1)
his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 607:1)
omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 646:1)
tum expressa vis ad pugnandum ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 650:1)
negare volgo milites se ad contionem ituros, passimque exaudiri voces postulantium ut castra ex Volsco agro moveantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 652:1)
tandem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum revocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 656:1)
advocataque contione invectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 656:2)
contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION