라틴어 문장 검색

verum quid ex ea proprie petat futurus orator, . numeros musice duplices habet in vocibus et in corpore, utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 353:1)
atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 356:1)
Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur εὐρυθμία, et est necessarius nec aliunde peti potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 357:1)
quid autem magis oratio quam probationem petit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:3)
ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 384:2)
neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 417:2)
qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 419:1)
sunt et illae paene totae ad deliberativum pertinentes genus, ducendane uxor, petendine sint magistratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 69:1)
aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium capiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 127:1)
neque enim opus probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 167:2)
sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent, cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 179:1)
Orator simile tantum veri petit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 241:2)
et medicus sanitatem aegri petit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 293:1)
ut mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quaerendunque, quo moti priores rem tam late fusam tam breviter astrinxerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 51:1)
quanquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari, sed eum dicere de ipso causae statu cogant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION