라틴어 문장 검색

cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 2:1)
optimum ergo in his sequi maxime recepta et rem ipsam, quocunque appellabitur modo, intelligere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 10:1)
atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 46:1)
ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 48:1)
non arma expedient totaque ex urbe sequentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 58:1)
I, sequere Italiam venti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 95:4)
si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 129:7)
ideoque, cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 157:2)
catullus in Epithalamio, dum innupta manet, dum cara suis est, cum prius dum significet quoad, sequens usque eo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 170:6)
principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 190:1)
prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 198:1)
medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 217:1)
brevis esse laboro, Obscurus fio, et quae sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 219:4)
nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, est , haec iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 237:1)
nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 242:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION