라틴어 문장 검색

Et cave ne vincaris ab uxore tua, sicut uxor Serve vicit virum suum ingenio suo qui fortissimus (erat) virorum in gente sua, et uxor sua superavit eum ingenio suo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:41)
non vinci enim ab Hannibale difficilius fuit quam postea vincere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 211:2)
regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more exemploque vincet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:2)
victura feretur gloria Traiani, non tam quod Tigride victo nostra triumphati fuerint provincia Parthi, alta quod invectus fractis Capitolia Dacis, quam patriae quod mitis erat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:176)
sed videbam, si vicissem praesentem adversarium, nimium multos mihi alios esse vincendos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:4)
ut autem nostrum miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si vicerint, utile est credi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 38:2)
Potest melior vincere, non potest non peior esse, qui vicerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:10)
non enim vincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 649:2)
non quod Troianis victos esse turpe non fuerit, sed quod Graecis turpius vicisse per dolos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1963)
Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 24:2)
forsitan et victo prior isset Arion e Cygnus, sed vetat aequorcus vinci pater:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권203)
si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum Hannibalem, uni subiectum, qui patriam prope non tulerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 504:1)
veteres enim 'vivendo vincere' dicebant supervivere, ut multa virum volvens vivendo saecula vincit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 16011)
vicerit enim, si consul factus erit, et minore scelere vicerit quam quo ingressus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 15 6:4)
Postquam pietatem publica causa rexque patrem vicit castumque datura cruorem flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, victa dea est nubemque oculis obiecit et inter officium turbamque sacri vocesque precantum supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION