라틴어 문장 검색

invectusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamen se iis redditurum dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 449:1)
Attalo naves et cum iis captos navales socios, Rhodiis regionem quam Peraean vocant reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 461:1)
nobis inquit philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 148:1)
si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 157:1)
nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam, quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset, fecerunt praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 335:2)
captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et naves omnes tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 374:1)
Corinthus redderetur Achaeis, ut in Acrocorintho tamen praesidium esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 392:2)
Orestis - Macedonum ea gens est - quod primi ab rege defecissent, suae leges redditae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 419:1)
Corinthus et Triphylia et Heraea - Peloponnesi et ipsa urbs est - reddita Achaeis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 422:1)
matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec imperio virorum contineri limine poterant, omnes vias urbis aditusque in forum obsidebant viros descendentes ad forum orantes ut florente re publica, crescente in dies privata omnium fortuna, matronis quoque pristinum ornatum reddi paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 6:1)
nam si, quae temporis causa aut decrevit senatus aut populus iussit, in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 86:1)
contentum itaque opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset, referre se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 276:1)
itaque, si ego nomen imperii mutassem, mihi meae inconstantiae, cum vos mutetis, vobis vestrae reddenda ratio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 366:2)
postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 397:2)
naves quas civitatibus maritimis ademisset redderet neve ipse navem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 424:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION