라틴어 문장 검색

qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut triumphanti sibi invehi liceret in urbem, res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse ut qui neque dictator neque consul neque praetor res gessisset triumpharet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 208:1)
quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a praetore accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 236:1)
consul alter cum autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 237:1)
consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 301:1)
revertentem legatum ad consulem cum satis magna praeda Athenagoras quidam, regius praefectus, in transitu fluminis a novissimo agmine adortus postremos turbavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 306:2)
legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde extemplo ad classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 308:1)
pollicentibus auxilia respondit consul Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 311:2)
huic ut occurrerent, et regis legati iter adcelerarunt, et a consule missus L. Furius Purpurio legatus venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 317:2)
ab consule non parabatur sed gerebatur iam bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 376:1)
Philippus consternata quidem omnia circa pavoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 378:2)
idem error apud consulem erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 378:3)
neque eo magis explorati quicquam, in qua regione castra hostium essent, aut illi ad regem aut hi ad consulem rettulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 382:2)
biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 393:1)
postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 406:1)
consul equitibus iussis, qua quisque posset, opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 415:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION