라틴어 문장 검색

nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi tamen me cum parum commode scribo;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:2)
Quae ego nequaquam arbitror neglegenda;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 8:2)
cum publicos mores atque etiam leges civitatis intueor, quae vel in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id quidem praetereundum videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 9:3)
Audivi causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata sive subita proferret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:1)
Neque enim minus imperspicua incerta fallacia sunt iudicum ingenia quam tempestatum terrarumque.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 17:1)
Quamvis enim cedere auctoritati tuae debeam, rectius tamen arbitror in tanta re ratione quam auctoritate superari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 24:3)
primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam convicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem videri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:2)
Hunc dum sequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 5:2)
sed ego, tamquam non minus iusta quam magna sit, graviter irascor, quod a te tam diu litterae nullae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 1:4)
schola et auditorium et ficta causa res inermis innoxia est, nec minus felix, senibus praesertim.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 6:1)
'Habeo hic quos legam non minus disertos.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 9:2)
nam cetera fragilia et caduca non minus quam ipsi homines occidunt desinuntque.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 4:2)
' Opto equidem amicos tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae intentionisque suscipere et possint et velint, sed dispice ne sit parum providum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 5:3)
quo ego, cum dico vel recito, non minus quam clamore delector, sit modo silentium acre et intentum, et cupidum ulteriora audiendi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 7:2)
Itaque Tuccius Cerialis consularis iure senatorio postulavit, ut Priscus certior fieret, sive quia miserabiliorem sive quia invidiosiorem fore arbitrabatur, si praesens fuisset, sive - quod maxime credo - quia aequissimum erat commune crimen ab utroque defendi, et si dilui non potuisset in utroque puniri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION