라틴어 문장 검색

et quam beatus est, cui in eo facultatem quiescendi Dominus totius beatitudinis auctor atque largitor praestare dignabitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:11)
Qui cum die quadam ingressus ecclesiam, aperuisset thecam reliquiarum, ut portionem earum roganti amico praestaret, contigit et ipsum adulescentem, cui oculus languebat, in eadem tunc ecclesia adesse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].10)
- Mons Oliuarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.3)
Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem velut si prolapsus cecidisset terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 578:1)
inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 587:1)
actum tamen est de pace, impetrataque foret, si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini - id enim postulatum erat - in animum induxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 197:1)
nunquam unum militem habituros ni praestaretur fides publica;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 299:1)
itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 341:2)
scilicet, si quis vobis humillimus homo de vestra plebe, quam partem velut abruptam a cetero populo vestram patriam peculiaremque rem publicam fecistis, si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 216:2)
scilicet quia nobis consultum volebatis, certamine abstinuistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 57:2)
contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos immortales suscepisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 253:1)
scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:3)
Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare videretur Treboniae legis patrocinium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 121:2)
donec Volsiniensibus fessis bello ea condicione ut res populo Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent, in viginti annos indutiae datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 365:1)
et responsum coram Romanis accipere velle, et si negetur ager coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent quantum Galli virtute ceteros mortales praestarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 399:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION