라틴어 문장 검색

"scilicet ut vanis avibus natoque domoque et thalamis potiare iacens, sileamus inulti Tydeos egregii perfossum pectus et arma foederis abrupti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권272)
"sed prima ad classica cum iam hostilem Ismeuon galeis Dircenque bibemus, ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma volenti obvius ire pares venisque aut alite visa bellorum proferre diem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권279)
"sed eum oscula rumpet maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis signa tubae saevoque genas fulgebitis auro, ei mihi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권297)
rorant clipeique iubaeque triste salutantum, et cunctis dependet ab armis suspiranda domus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권8)
Calliope, quas ille manus, quae movent arma Gradivus, quantas populis solaverit urbes, sublata molire lyra:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권17)
arma manipli pone ferunt, volucres portis auriga sub ipsis comit equos, et iam inde iugo luctatur Arion.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권19)
ut possessa diu taurus meat arduus inter pascua iam laxa cervice et inanibus armis, dux tamen:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권29)
dederat nec non ipse regendas Aegion Arenenque, et quas Theseia Troezen addit opes, ne rara movens inglorius iret agmina, neu raptos patriae sentiret honores, idem habitus, eadem arma viro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권34)
Maior at inde novis it Doricus ordo sub armis, qui ripas, Lyrcie, tuas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권48)
capiti tremit aerea cassis ter niveum scandente iuba, latus omne sub armis ferrea suta terunt, umeros ac pectora late flammeus orbis habet, perfectaque vivit in auro nox Danai:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권52)
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce devehit arma pavens umbraque immane volanti implet agros longoque attollit pulvere campum, non aliter silvas umeris et utroque refringens pectore montano duplex Hylaeus ab antro praecipiat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권55)
suus excit in arma antiquam Tiryntha deus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권59)
gloria nota casae, foribus simulata salignis hospitis arma dei, parvoque ostenditur arvo, robur ubi et laxos qua reclinaverit artus ilice, qua cubiti sedeant vestigia terra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권65)
ille quidem casus et dira videbat signa, sed ipsa manu cunctanti iniecerat arma Atropos obrueratque deum, nec coniugis absunt insidiae, vetitoque domus iam fulgurat auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권77)
frondenti crinitur cassis oliva albaque puniceas interplicat infula cristas, arma simul pressasque iugo moderatur habenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권95)

SEARCH

MENU NAVIGATION