라틴어 문장 검색

numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentes regendi equi invitos efferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:1)
saepe congrederetur, ut animum eius temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 154:1)
Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoveri castra placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 440:2)
ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 482:1)
ad ea consul respondit magis saepe quam vere umquam Aetolos pacem petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 93:3)
subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 275:1)
suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 315:1)
sed illum cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam eius vitasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 560:3)
itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque et Minervam ceterosque deos qui Capitolio atque arci praesident salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 651:1)
eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:1)
quos ubi et propius accedere et plures quam soliti erant, Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus effunditur castris, simul et peditibus signum ad exeundum datur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 367:1)
et veneficii quaestio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 441:2)
Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere arma obsides pollicebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 452:1)
quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 475:1)
P. Mucius Scaevola urbanam sortitus provinciam est et ut idem quaereret de veneficiis in urbe et propius urbem decem milia passuum, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 525:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION